Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 4: Versus 8

Et posuit quinque.In utrique parte templi positae sunt bases luterum, ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut, sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice, universa quae per quinque sensus corporis deliquerat, per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbe praedicanda: ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judaea in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda.Candelabra aurea.Divina eloquia, quae lucem sapientiae proferunt, unde:Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen,etc.Psal. 118.. Hinc Salomon ait:Quia mandatum lucerna est, et lex luxProv. 6.. Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris volumina, in quibus et tota Veteris Testamenti series complectitur quinque saeculi aetates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Domini, eadem Scriptura utrique populo committitur; vel evangelicis plena figuris ostenditur, quae quondam juxta litteram solum intelligenda esse putabatur.Necnon et mensas.RAB.Has mensas, etc., usque ad quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vitae proposita.
(* Traductions européennes)